monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 89
{XXIII} hoc in Indicis caeruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies vero locustarum maris, crustis rubentibus. nam melleae aut faeculentae - hoc enim nomen est vitio - inprobantur, aut si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniae, cetera probandae, sed pallida zona.